et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et
immolavit phase quartadecima luna primi mensis,
statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo
Domini.
et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se
Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam
aedificavit Salomon filius David rex.
non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite
Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate
secundum pagos et tribus nostras
secundum scripturam David regis Israhel et secundum
magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et
secundum particulam principatus paternam vestram eorum
Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum
Israhel,
immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et
facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi.
et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et
hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia.
haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et
sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et
Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in
pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos.
et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et
Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque
milia, vitulos septingentos.
et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et
Levitae, habentes azyma per tribus
et secundum partes principatus patrum in conspectu populi,
offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et
sic ad diluculum.
et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias
coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia,
et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec
paraverunt sibi et sacerdotibus.
sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum
finita esset hora, et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis
filiis Aaron.
et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum
secundum praeceptum David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus
qui erat a rege.
et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret
unusquisque suum vicem; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt
illis.
et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini
illa die, agi phase et offerri hostias super Domini
sacrarium secundum praeceptum regis Iosiae.
et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo
phase et diem festum azymorum per dies septem.
et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus
Samuhel prophetae.
et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale
egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis
Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.
octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase.
et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in
corde pleno metuentia.
et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis
temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt
in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt
ipsum et verba Domini super Israhel.
et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex
Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten,
et exivit in obviam illi Iosias.
et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi
est rex Iudaeae?
non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum
meum est, et Dominus mecum est festinans, descende.
et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare
eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.
sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et
descenderunt principes ad regem Iosiam.
et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus
sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.
et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens
Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno
sepulchro.
et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias
propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus
lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri
semper in omne genus Israhel.
haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum
Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et
intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et
quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.
et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae
constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum
viginti trium.
et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex
Aegypti ne regnaret Hierosolymis,
multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta
decem.
et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius
regem Iudaeae et Hierusalem.
et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum
adprehendens reduxit Aegypto.
annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in
terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu
Domini.
post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et
alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam.
et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit
et consecravit in templo suo in Babylonia.
nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in
libro temporum regum.
et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem
constitutus esset, erat annorum octo.
regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et
fecit malignum in conspectu Domini.
et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in
Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.
et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum
esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,
et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a
verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.
et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini
peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo
transgressus est legitima Domini Dei Israhel.
et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et
impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt
templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis.
et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos,
propter quod parceret illis et tabernaculo suo.
ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus
est Dominus, erant inludentes prophetas eius,
quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam
propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum.
hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti
templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et
adulescenti eorum.
sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra
vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales
apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam.
et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros
Hierusalem et turres eius incenderunt in igne.
et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum
redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem.
et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent
Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae,
quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore
desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum
septuaginta.